MAFORIUM

MAFORIUM
MAFORIUM
Graecobarh. Μαφώριον: Stola seu pallium, cum feminarum, tum Monachorum, Isidor. Orig. l. 10. c. 25. de palliis feminarum Stola, atronale operimentum, quod coopertô capite et scapulâ a dextro latere in laevum humerum mittitur: Graeceque hinc, quod superemittatur, nomen habet. Eadem et Ricinium Latine, eo quod dimidia eius pars retro reicitur, quod vulgo et Mavortem diciunt, i. e. Martem, quia in illo signum maritalis dignitatis et potestatis. De Monachali habitu sic e Glossar. Arbico-Latinis Meursius: Maforium, facialis Graece φακιάλιον, i. e. angustum pallium, quô utuntur Monachi, collum partier atque humeros tegens. Vide apud eum plura, in nomine Graecob. Gerhardo Ioh. Vossio l. 3. de Vittis serm. c. 22. corrupta vox est ex ὠμοφόριον, quasi dicas superhumerale vel humerorum gestamen, ab ὦμος, bumerus, et φέρειν, ferre. Huiusmodi tegmen et Monachi Sacerdotesque, quo in censu Vestales olim Romae habebantur, velut geleam militarem capiti consuverant imponere, qui mos hodieque in Ecclesia Romana viget. Parans enim se ad celebrandum Sacerdos, imponit capiti suo tegmen ad humeros in modum pallieli descendens, quod Amicuts vulgo nuncupatur, his verbis usus: Impone Domine capiti meo galeam salutis ad expugnandos Diabolicos incursus. Cum istiusmodi Reca, seu Ricino, vel Maforio, Maforteve seu antiquo Bardocucullo, Virginem Vestalem, vestitu pulcherrimô, integrô prorsus habitu, nimirum indusiô subuculâve podere et tunicâ superinductâ poderi, alterâ manu gestantem, ut conicit, lucernam Vestae dicatam aeterni ignis, exhibet ex aere Fort. Licetus de Lucernis antiq. l. 6. c. 83. Vide quoque infra. Mavorte.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • MAVORTE — seu Mavortes, Mavortium, Mafortium, Graecis Μαφόριον, pro Μαφόρτιον. idem est quod κρήδεμνον, apud Homerum, ubi de Penelope tristi ricâ operta, Od. a. v. 334. Α῎ντα παρειάων σχομένη λιπαρά κρήδεμνα. uti ad. h. l. habet Eustathius; qui χρήδεμνον… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • The Burial of the Count of Orgaz — Infobox Painting| title=The Burial of the Count of Orgaz artist=El Greco year=1586 1588 type=oil on canvas height=460 width=360 city=Toledo, Spain museum=Santo Tomé The Burial of the Count of Orgaz is a painting by El Greco, a painter, sculptor,… …   Wikipedia

  • CAPITALE — I. CAPITALE apud Recentiores, capitis quoque census est, alias Capitalitium, Capitagium et Cavagium, h. e. census quem homines de corpore seu de capite, quotannis domino tenebantur praestare, Germ. Kopffgelt. Cuiusmodi census iu Gallia ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RICINIUM vel RECINIUM — RICINIUM, vel RECINIUM tegmen capitis muliebris. Isidor. l. 19. c. 25. Stola, Matronale operimentum, quod coopertô capite et scapula a dextro latere in laevum bumerum mittitur. Stola Graece, quod superemittatur: Ricinium Latin. quod dimidia eius… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”